- BARONIA
- BARONIAordo Nobilium, Baronum, in Epist. Ludovici VII. Franciae Regis Hist. Franc. Tom. IV. p. 583. Ἀρχοντικὸν Annae Comnenae Alexiad. l. 1. Item praedium a Rege nude pendens, vel maius praedium aut feudum: cuiusmodi Baroniae, a castro, quod intraillacum fines constructum est, nomen assumunt, ut est in Constitutionibus Sic. l. 3. tit. 14. § 1. Et quidem Baronia integra, apud Anglos dicitur constare 13. feodis et tertiâ parte unius feodi Militis, quôlibet feodô computatô ad 20. libratas, quae faciunt in toto 400. marcas, in Modo tenendi Parliam. cap. de. Laicis: uti Comitatus 20. feodis unius Militis etc. Apud Normannos videtur constitisse servitiô quinque Militum, ex Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 167. Insuper Baromae dictae sunt quatuor Principatus, in quos Regnum Hierosolymitanum, postquam Saracenis ereptum esset, fuit divisum: Regnum videl. Hierusalem, Comitatus Tripolitanus, Principatus Antiochiae et Comitatus Rohes, vide Guil. Tyrium l. 16. c. 29. Iac. de Vitriaco l. 1. c. 30. 30. Alios. Sed et Baroniae vocitantur Regalia seu maiora dominia Episcoporum ac Pralatorum, quae a Regibus in feudum tenentur, apud Matthaeum WEstmonaster. Matthaeum Paris. in Monastico Anglic. alibi. Ea vero Regalia non unicâ, sed pluribus Baroniis constabant, cum tot Baroniae, quot praedia maiora, essent, Thom. Stubbs in Episcopis Eborac. Atque ratione harum Baroniarum, Episcopi nonnumquam Barones dicuntur. Appendix ad Gregorii Turonens. Historiam, Burgundiae Barones tam Episcopi, quam ceteri Leudes etc. Non enim modo proter Regalia, ut alii Batones, servitiis omnibus feudalibus erant obnoxii, sed etiam in Comitiis publicis seu Parlamentis, sedere iis ius erat, cuius apud Francos innumera exempla prostant, ut Tillius alitque docent: In Anglia vero, Episcopos in Parlamentis, eô nomine locum sedemque habere, nemini ignotum est etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et infra, voce Bothena.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.